monumenta.ch > Plinius > sectio 150

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 150
{XCIII} id autem, quod Graeci dracontion vocant, triplici efficie demonstratum mihi est; foliis betae, non sine thyrso, flore purpureo; hoc est simile aro. alii radice longa veluti signata articulosaque monstravere, ternis omnino cauliculis, foliis, decoqui ex aceto contra serpentium ictus iubentes. tertia demonstratio fuit folium maiore quam cornus, radicis harundineae, totidem, ut adfirmabant, geniculatae nodis, quot haberet annos, totidemque esse folia; hi ex vino vel aqua contra serpentes dabant.